Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θεῖοι videmur.

Πελληναίων in manibus tenebam et hercule magnum acervum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum hominem et unde multo plura didiceris quam de Procilio! Κορινθίων et Ἀθηναίων puto me Romae habere. mihi †credes lege hec doceo† mirabilis vir est. Ἡρώδησ, si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. qui me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem.

delolio sanus non es; de vino laudo. sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. cave aliter facias. cura ut valeas.