Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.
sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur. sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom velim. hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam. non lubet fugere, aveo pugnare. magna sunt hominum studia. sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.
de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.
multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt; sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum;
nec quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo. ego autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo; tantum doleo ac mirifice quidem. † cetera in magnis rebus†. minae Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt; etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse. dices fortasse:
- nec meum imperium, ac mátto imperium, nón simultatém meam
- reverteri saltem!
dignitatisἅλισ tamquam δρυόσ, saluti, si me amas, consule.me miserum! cur non ades? nihil profecto te praeteriret. ego fortasse τυφλώττω et nimium τῷ.