Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse.

o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. sed vide συγκύρημα.

emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare.

Publius
inquit
tribunatum pl. petit.
quid ais?
et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia
inquit
ista rescindat.
quid Caesar?
inquam
negat se quicquam de illius adoptione tulisse.
deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.

quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ. quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.

Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.