Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

volo ames meam constantiam. ludos Anti spectare non placet; est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. qua re usque ad Nonas Maias te in Formiano exspectabo. nunc fac ut

sciam quo die te visuri simus. ab Appi Foro hora quarta. dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis.

Scr. in Formiano circ. vi K. Mai. a. 695 (59).CICERO ATTICO salutem

narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias. eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem?

  1. τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε
  2. ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.
haec igitur. cura ut valeas.