Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat. valde sum commotus. etsi idem te scribere sperare melius. ita plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae Atticae. haec scripsi navigans cum prope Pompeianum accederem xiiii Kal.

Scr. in Puteolano iv Non. Nov. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano. magna molitur. veteranos qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse.