Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris. igitur, mi Plance, rogo te et etiam oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. quod si feceris, me quem voluntate et paterna necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.

Scr. eodem tempore quo ep. 16 B.CICERO CAPITONI suo salutem

numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri; deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo quem quanti facias prae te soles ferre totum hoc da ut quod semper existimavi nunc plane

intellegam, me a te multum amari.