Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.

Scr. in Tusculano eodem tempore.M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. salutem

Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.