Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit

δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα.
at ego statim
cedo
inquam
si quid ab Attico.
nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.