Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant
παῖδεσ παίδωνsine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes.
εἷσ ἐμοὶ μύριοι.Caleni interventum et Calvenae cavebis.