Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Nonis Quintilibus veni in Puteolanum. postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo veneram cenanti Eros tuas litteras. itane?

Nonis Iuliis?
di hercule istis! sed stomachari totum diem licet. quicquamne turpius quam Bruto
Iuliis?
redeo ad meum igitur
ἔτ' ἐῶμεν;
nihil vidi.

sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? sane cupio scire quid sit.

meam profectionem laudari gaudeo. videndum est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia. sed iam sciam et ad te cras.