Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego tuas litteras vehementer exspecto.