Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
HIRTIVS CICERONI suo salutemRurene iam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?
retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur. tantum si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur. non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. haec enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe.
habes Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui. obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.
gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices,
quia te laudat.puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum tum† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non
ex iure manum consertumsed quae sequuntur; tuque scribes.
post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. exspectat animus quidnam agam de K. Mart.. misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti utraque.