Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.

Scr. in Puteolano viii Id. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Nonis Quintilibus veni in Puteolanum. postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo veneram cenanti Eros tuas litteras. itane?

Nonis Iuliis?
di hercule istis! sed stomachari totum diem licet. quicquamne turpius quam Bruto
Iuliis?
redeo ad meum igitur
ἔτ' ἐῶμεν;
nihil vidi.

sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? sane cupio scire quid sit.