Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam

de gloria.
excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat in thesauris tuis. de Planco memini.

Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.

Scr. in Arpinati v Non. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.