Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Quinti negotio video a te omnia facta. ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ
senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est. equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. sed de ludis hactenus.reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.
ego itinera sic composueram ut Nonis Quintilibus Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem.
M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id
me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X_.novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati vi Non.
gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ. ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim me celeriter velle
proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.