Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt.
quousque?inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum, si quid novi. ego litteras misi ad Brutum. cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.
tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum †his† profectum. sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum tibi misi. te quo die exspectem velim scire.
de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo pr. Kal.