Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt.
quousque?inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum, si quid novi. ego litteras misi ad Brutum. cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.