Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ἐποχὴν vestram de re Cani deliberationis probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. quae differs ut mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus.

at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ! sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe`, quid enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.

Scr. in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.

Scr. in Tusculano viW aut vii K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt.

quousque?
inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema compositum, si quid novi. ego litteras
misi ad Brutum. cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.

Scr. in Tusculano vi K. Quint. mane, ut vid., a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum †his† profectum. sane dolui meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum tibi misi. te quo die exspectem velim scire.

Scr. in Tusculano iii K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo pr. Kal.