Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque †acutius† in Vescino accepi a
tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi. sic enim decet te mea curare, tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius.L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. quae de legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse † quod puto. tantum† enim video, non videmur esse victuri, sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet.