Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus. de Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.

Scr. in Tusculano inter xv et xi K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? quod ais extrema quaedam

iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione
clarissimum virum
appellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti.