Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo

modo οἶκος φίλοσ. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si
Prognostica
nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.

Scr. in Antiati postr. Id. Iun. a. 710 (44).CICERO ATTlCO salutem

duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. prius igitur superiori. de D. Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem?

τὰ μὲν διδόμενα
—? nullum enim verbum a †Siregio†. non placet. de Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato †Λ† nihil cogito; quod idem tibi videri puto.

habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule

ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.

Scr. in itinere ex Antiati in Tusculanum xvi K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.