Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi. curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.