Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica reciperata. de quo quid sperem non audeo scribere.

Scr. in Tusculano v K. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:

CICERO DOLABELLAE COS. suo.

antea cum litteris Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse. postea vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.