Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Varronis διάλογον exspecto. iam probo Ἡρακλείδειον, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem. ad tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem. enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit. de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. itane Gallo Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud? cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.

longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. de Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem

humana. de Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.