Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ne multa, nihil me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet. hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse,
ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum,
ubi nec Pelopidarum facta neque famam audiam.
et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a. d. iii Nonas. id mihi heri vesperi nuntiatum est. votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest. aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod
nunc mihi additum est. bella est autem huius iuris quinquenni licentia. quamquam quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium videtur. sed βλάσφημα mittamus.