Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
o factum male de Alexione! incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte maxime quod plerique mecum,
ad quem igitur te medicum conferes?quid mihi iam medico? aut si opus est, tanta inopia est? amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud. quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum medicum tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus.
de Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano. inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. ei legi et egi. primum quod † attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.