Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur,
consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura etiam vetustatem.