Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen—.

Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur,

consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit.

hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura etiam vetustatem.

et Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare. sed Dolabella et Nicias viderint. idem Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvena dixerat.