Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? quid autem absurdius?
hoc métuere, alterum ín metu non pónere!quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi saepius est
Cato maiorad te missus. amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut curas.
haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis paro. λῆροσ πολύσ. nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.
certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. eo igitur mittes si quid erit posthac; quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam vereor ne nihil coniectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi
enim plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse.mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum. haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum continent. etsi illi iuvenes
ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγονsed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.