Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.
o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam ἀναθεώρησιν res
habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.
Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in Pompeianum ipse proficiscens K. Mai. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!