Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. recordare tua. nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset? sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides.
quae scribis K. Iuniis Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni?
rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus. ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut conligam tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.
sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K. Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.
o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam ἀναθεώρησιν res
habet, de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.