Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.
litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et
naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus. interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. sed haec hactenus. illud extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.