Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses. non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.

litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.

ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et

naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos.