Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! ὢ. scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda. verum tamen—. ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.

quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem. ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur. negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo

ubi nec Pelopidarum,
inquit. haud amo vel hos designatos qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.

quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.