Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.
cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. ex eo hoc primum,
Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.
tum ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro
multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem.Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.