Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de Tuditano idem puto. nam filius anno post
quaestor fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem
Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. conloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris.