Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. deinde cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi; cuius est principium non sine maxima contumelia. sed fortasse οὐκ ἐπέστησεν. est autem sic,

ego enim quicquid non belle in te dici potest—.
posse vult in me multa dici non belle sed ea se negat approbare. hoc quicquam pote impurius? iam cetera leges (misi enim ad te) iudicabisque. Bruti nostri cotidianis adsiduisque laudibus
quas ab eo de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt commotum istum aliquando scripsisse aliquid ad me credo et ad te, idque ut sciam facies. nam ad patrem de me quid scripserit nescio, de matre quam pie!
volueram,
inquit
ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram. neglexisti. ita minus multum una erimus. nam ego istam domum videre non possum; qua de causa scis.

hanc autem causam pater odium matris esse dicebat. nunc me iuva, mi Attice, consilio,

πότερον
id est utrum aperte hominem asperner et respuam,
ἢ σκολιαῖσ ἀπάταις.
ut enim Pindaro sic
δίχα μοι νόοσ ἀτρέκειαν εἰπεῖν.
omnino moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? quid si Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris.