Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.
Dicaearchi περὶ ψυχῆσ utrosque velim mittas et καταβάσεωσ. Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.