Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.

Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem. sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.

cum poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεωσ.

de epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat

videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.