Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

cras igitur auctio Peducaei. cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero. a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.

Scr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendum †espraes† aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.