Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo
ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. sed id quidem, ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies.