Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias.

nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. a Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.

nunc ad rem ut redeam,

inhibere
illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo
remigant. id ab ἐποχῇ remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius,
sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.
semperque Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.

de Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid †esset certe ne† de Metello et Balbino.