Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in iis rebus ἀτριψία, simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio.
sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. quid? Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. tu cum Pisone, si quid poteris.
iv Kal. exspectabam Roma aliquid; †non imperassem. igitur aliquid tuis†. nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.
vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos. conloqui videbamur in Tusculano cum essem. tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατοσ numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπεῖσ multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. sed haec coram.