Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te
aliquid pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat. itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.