Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi sed

tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes de Academicis frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.

nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul

αἰδέομαι Τρῶασ
neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec levia curamus?

Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen exspecto novas.

Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. de Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.