Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.

Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. mihi est in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, †aut erat†, constantius respondisse.

Scr. in Arpinati ix K. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

οὐ ταὐτὸν εἶδοσ.
credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani.

tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat.