Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane velim, sive

Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves. pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam.

de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? de lingua Latina securi es animi. dices, qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.

Scr. in Tusculano xi K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti.