Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.