Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis
agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem,causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.
de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.
Scr. in Tusculano xv K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem
ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam
gratus? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.