Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Hirti librum, ut facis, divulga. de Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus. nos de Pilia et Attica certiores faciet. domi te libenter esse facile credo. sed velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. ego te in Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.

Scr. in Tusculano xiv K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me, quod licebit.

heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis

agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi avi sui ut se defenderem,
causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus.

de Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas.